ILLYRICVM HODIERNVM, Quod Scriptores communiter SCLAVONIAM, Itali SCHIAVONIAM nuncupare solent, in Dalmatiam, Croatiam, Bosnam, et Slavoniam distinguitur. Sed cum ejus majorem partem Turcae obtineant, in Praefecturas eorum more Sanzacatus dictas divisum est, reliquum autem Veneti, Vngari, et Ragusini tenent. Sanzacatus sunt BOSNA, Residentia Bassae; POXEGA; CERNIK; BIHAK; LIKA et CARBAVA; CLISSA; HERZEGOWINA.